- BRYSEA
- BRYSEAurbs Aeoniae, a qua Bacchus Bryseus dictus est, ut quidam volunt, quod ibi coleretur. Alii tamen eum sic dici volunt, ἀπί τȏυ βρύειν h. e. a scaturiendo, quoniam ex alvearibus mella, vel ex uvis musta exprimere primus docuit. Nonnulli vero a byrsa, h. e. pelle, quam in bello induebat. Diodor. Sic. l. 5.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.